BITTE BITTE BITTE!
Itaque saepius in civitate secessio fuit; semperque nobilitatis opes deminutae sunt, et ius populi amplificatum.
Sed plebes eo libere agitabat, quia nullius potentia super leges erat; neque divitiis, aut superbia, sed bona fama factisque fortibus nobilis ignobilem anteibat: humillumus quisque in armis, aut militia, nullius honestae rei egens, satis sibi, satisque patriae erat.
Sed, ubi eos paullatim expulsos agris, inertia, atque inopia incertas domos habere subegit; coepere alienas opes petere, libertatem suam cum republica venalem habere.
Ita paullatim populus, qui dominus erat, et cunctis gentibus imperitabat, dilapsus est: et, pro communi imperio, privatim sibi quisque servitutem peperit.
Haec igitur multitudo primum malis moribus imbuta, deinde in artes, vitasque varias dispalata, nullo modo inter se congruens, parum mihi quidem idonea videtur ad capessendum rempublicam.
Ceterum, additis novis civibus, magna me spes tenet, fore, ut omnes expergiscantur ad libertatem: quippe quum illis libertatis retinendae, tum his servitutis amittendae cura orietur.
Hos ego censeo, permixtos cum veteribus novos in coloniis constituas: ita et res militaris opulentior erit, et plebes bonis negotiis impedita malum publicum facere desinet.
VI.
Sed non inscius, neque imprudens sum, quum ea res agetur, quae saevitia, quaeve tempestates hominum nobilium futurae sint; quum indignabuntur omnia, funditus misceri, antiquis civibus hanc servitutem imponi, regnum denique ex libera civitate futurum, ubi unius munere multitudo ingens in civitatem pervenerit.
Equidem ego sic apud animum meum statuo, malum facinus in se admittere, qui incommodo reipublicae gratiam sibi conciliet: ubi bonum publicum etiam privatim usui est, id vero dubitare adgredi, socordiae, atque ignaviae duco.
Marco Livio Druso semper consilium fuit, in tribunatu summa ope niti pro nobilitate: neque ullam rem in principio agere intendit, nisi illi auctores fierent.
Sed homines factiosi, quibus dolus atque malitia fide cariora erant, ubi intellexerunt, per unum hominem maxumum beneficium multis mortalibus dare, videlicet et sibi quisque conscius, malo atque infido animo esse, de Marco Livio Druso iuxta, ac de se, existumaverunt.
Itaque metu, ne per tantam gratiam solus rerum potiretur, contra eum nixi, sua ipsius consilia disturbaverunt.
Quod si tecum patria, atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent: "O Caesar, nos te genuimos fortissumi viri, in optuma urbe decus, praesidiumque nobis, hostibus terrorem: quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxuma in terris; domum familiamque in patria clarissumam; praeterea bonas artes, honestas divitias; postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli.
Pro his amplissumis beneficiis non flagitium a te, neque malum facinus, petimus; sed uti libertatem eversam restituas: qua re patrata, profecto per gentes omnes fama virtutuis tuae volitabit.
Namque hac tempestate, tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus aequalis est: si vero urbem amplissumo nomine, ex maxumo imperio, prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior, in terris fuerit?
Quippe si morbo iam, aut fato huic imperio secus accidat; cui dubium est, quin per orbem terrarum vastitas, bella, caedes, oriantur?
Quod si tibi bona lubido fuerit, patriae, parentibus gratificandi; postero tempore, republica restituta, super omnis mortales gloria agnita, tuaque unius mors vita clarior erit.
Nam vivos interdum fortuna, saepe invidia fatigat: ubi anima naturae cessit, demtis obtrectationibus, ipsa se virtus magis magisque extollit."
Quae mihi utilia factu visa sunt, quaeque tibi usui fore credidi, quam paucissumis potui, perscripsi.
Ceterum deos immortalis obtestor, uti, quocumque modo ages, ea res tibi reique publicae prospere eveniat.