Pythagoras vero, Empedocles, Epicharmos aliique physici et philosophi haec principia esse quattuor proposuerunt: aërem, ignem, terram aquam, eorumque inter se cohaerentiam naturali figuratione e generum discriminibus efficere qualitates.
(...) Caloris vero si non fuerit in corpore iusta comparatio, non erit spiritus animalis neque erectio firma, cibique vires non poterunt habere coctionis temperaturam.
Item si non terrestri cibo membra corporis alantur, deficient et ita a terreni principii mixtione erunt deserta.
Igitur divina mens, quae proprie necessaria essent gentibus, non constituit difficilia et cara, uti sunt margaritae, aurum, argentum ceteraque, quae neque corpus nec natura desiderat, sed sine quibus mortalium vita non potest esse tuta, effudit ad manum parata per omnem mundum.
'>