adsunt optimates, qui se melius hoc idem facere profiteantur, plusque fore dicant in pluribus consilii quam in uno, et eandem tamen aequitatem et fidem.
ecce autem maxima voce clamat populus neque se uni neque paucis velle parere; libertate ne feris quidem quicquam esse dulcius; hac omnes carere, sive regi sive optimatibus serviant.
ita caritate nos capiunt reges, consilio optimates, libertate populi, ut in conparando difficile ad eligendum sit quid maxime velis.' (Laelius) 'credo' inquit, 'sed expediri quae restant vix poterunt, si hoc incohatum reliqueris.'
(56) (Scipio) 'imitemur ergo Aratum, qui magnis de rebus dicere exordiens a Iove incipiendum putat.' (Laelius) 'quo Iove?
aut quid habet illius carminis simile haec oratio?' (Scipio) 'tantum' inquit 'ut rite ab eo dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum et hominum regem esse omnes docti indoctique [expoliri] consentiunt.
sive haec ad utilitatem vitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui nutu ut ait Homerus, totum Olympum converteret, idemque et rex et pater haberetur omnium, magna auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos appellari placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil esse rege melius, quoniam deos omnis censent unius regi numine; sive haec in errore inperitorum posita esse et fabularum similia dicimus, audiamus communis quasi doctores eruditorum hominum, qui tamquam oculis illa viderunt, quae nos vix audiendo cognoscimus.' 'quinam' inquit Laelius 'isti sunt?' et ille (Scipio) 'qui natura omnium rerum pervestiganda senserunt omnem hunc mundum mente'
'>