Als letzte Aufgabe in Latein muss ich die ganzen Konstruktionen raussuchen und hab keine Ahnung wie ich das schaffen soll.
Libenter ex iis qui a te veniunt cognovi familiariter te cum servis tuis vivere: Hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet.
(...)Vis tu cogitare istum quem servum tuum vocas ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori!
(...)Nolo in ingentem me locum immittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus.
Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum inferiore vivas quemadmodum tecum superiorem velis vivere.
(...)Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum.
Erras si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubulcum.
Quidam cenent tecum quia digni sunt, quidam ut sint; Si quid enim in illis ex sordida conversatione servile est, honestiorum convictus excutiet.
Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: si diligenter attenderis, et domi invenies.
Ostende quis non sit: alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori.
Dabo consularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum: Nulla servitus turpior est quam voluntaria.